MARRUGINA

MARRUGINA
MARRUGINA
in Glossis optimae notae redditur εἶδος παλεούρουἔςι δὲ ἀκανςθῶδες δένδρον, paliuri species, quoe est arbor spinosa.
Ubi marrugina idem videtur, quod μάραγνα; quam vocem usurpat Chaldaeus Interpres, ad locum 1. Regum c. 12. v. 11, Pater meus castigavit vos scuticis: et ego castigabo vos scorpionibus; uti reddunt Graeci Interpretes, Iosephus, Hieronymus, et Arabs. Certe cum hîc animal nequaquam, sed flagri genus scuticâ gravius significari, constet, Hebraei virgam spineam aut flagellum spinis aculeatum, intelligunt: Chaldoeus maragnin, habet, a singulari maragna, quae ipsissima vox Graeca est μάραγνα, Platoni Comico pro equestriflagello usurpata. Quod Pollux l. 10. c. 13. Περὶ ἱππικῶν σκευῶν his verbis testatur. Ο῾ μέν τοι Πλάτων ὁ Κωμικὸς εν Κλεοφῶντι μάραγναν τὴν μαςίγα ὠνόμασεν. Sic Hesych., Μάραγνα, μάςιξ, ῥάβδος, ταύρεια. Μαράγνα, τῇ ταυρείᾳ, uti locum restituit Bochart. Namque et alibi σμάραγνα, cum prosthesi τοῦ σίγμα, eidem exponitur, μάςιξ, ῥάβδος, flagellum, virga etc. Qui quamvis ταύρειαν, i. e. lorum bubulum interpretetur, tamen non reiciendi Hebraei, qui spinae genus esse statuunt. Potuit enim id verbi primo virgam spinis, ad instar scorpionis, aculeatam, significare, prout idem Hesych. ῥἀβδον vocat; deinde καταχρηςικῶς, pro loro bubulo et quovis alio flagello sumi etc. Vide Bochart. Hieroz. Parte poster. l. 4. c. 29.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать курсовую

Look at other dictionaries:

  • BUBULUM Lorum — vide supra Bikkoverh, et infra Marrugina, it. Nervi et Taurea …   Hofmann J. Lexicon universale

  • SCORPIO — I. SCORPIO 1. Regum c. 12. v. 11. in his Roboami verbis, Pater meus castigavit vos scuticis, et ego vos castigabo scorpionibus, flagri genus est scuticâ gravius. Hebraei virgan spineam, aut flageilum spinis aculcatum intelligunt, vide supra in… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • SCUTICA — Graece σκυτάλη, verberis genus ex corio, id enim σκύτος notat. Vide hîc passim, vocibus Lorum, Marrugina, Scytale; it. Mastigia …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”